- CURRUS Velivolus
- CURRUS Velivolusgenus currus non minus admirandum fuit; quô Mauritium Nassovium, rebus pro Foederati Belgir libertate et gloria gestis inclitum, usum legimus; qui quod ventis ageretur, Velifer dictus est, et Velivolus, propriô nomine Sceverinae.Huius laudi incegrum l. 2. Epigrammatum dedicavit Hugo Grorius; e quo unicum hoc depromam:Aurae iugales et quadriga ventorum,Late patentes quae per aeris camposVastumqne inane, spiritus vagô cursuServis Batavae gentis Imperatori;Ite, ite ad astra sede fulta sublimi,Collegioque nuntiate caelesti,Nassaviorum stirpis inclutum germen;Vicisse forti Martis impetu terras;Vicisse fluctus, atque iura Neptuni:Nunc et subactô patris Aeoli regnôDictare leges impotentibus flabris.Flammata caeli templa, et aureos ignesRestare tantum: namque et illa debentur.At nos precamur, civitas Batavorum,Ne iura Olympi vindicet, nisi sere:Sed hic moretur, differatque contentusCepisse caelum mente, dum vias Phoebi,Lunaeque motus, siderumque permensusAusus profundos aemulatur Euclidis,Sollertiaeque acumen Archimedeae,Pelusiosque subicit sibi fastus:Hic voce malit plebis et SenatorumPrinceps paterque Patriae salutari:Hic saepe fusis gentis Asturum turmis,Victrice lauri vinciat coma frontem,Istôque Curru gaudeat triumphali.Quis Currus huius inventor, idem hôc tetrastichô indigitat:Ventivolam Tiphy deduxit in aequora navim,Iuppiter in stellas, aethereamque domum.In terrestre solum virtus Stevona: nam necTiphy tuum fuerat, nec Iovis istud opus.Sinenses quoque ingeniosos, Currus habere ventivolos, quos velis per terram dirigant, creditum nonnullis est, sed fabulam hanc inde ortam suspicatur Mattinius, in Atl. Stnico, quôd in provincia Peking plaustrô unicâ rotâ instructô utantur, quod, unô illius medium occupante, atque eidem aliis duobus ab utroque latere assidentibus, vir mediocris roboris ligneis vectibus non minus lecure, quam velociter, promovet. Vide Auctorem Auonymum, Sinae et Europ. c. 43.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.